monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 149 > sectio 32 > ubbFIII15.201v > sectio 27 > sectio 48 > sectio 32 > sectio 84 > csg48.40 > sectio 97 > sectio 152 > sectio 5 > sectio 30 > sectio 1 > Hugo de S Victore Incertus, Posteriores excerptiones, p3, p6, CAP. V. De dilectione Ionathae et David. > csg68.363 > sectio 12 > csg48.241 > Samuelis I, 20 > sectio 18 > sectio 15 > sectio 93 > sectio 16 > sectio 31 > sectio 5 > sectio 23 > sectio 11 > sectio 96 > uldLIP7.217 > bnf6797.158 > sectio 13 > sectio 10 > 80 > sectio 23 > csg68.362 > sectio 9 > sectio 6 > sectio 4 > sectio 17 > bnf11864.259 > Proverbia, 19 > sectio 16 > bnf425.366 > sectio 79 > sectio 38 > sectio 1 > bnf13028.117 > sectio 18 > ubbFIII15.204r > sectio 4 > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 37
Omnipotens etiam Pater est, qui per Verbum suum, quod omnipotens Filius eius est, omnia creavit, quae omnipotens Spiritus sanctus, qui vita est, ita pertransit, ut etiam calor ignis et flammae ardet; sic tamen non tres omnipotentes, sed Deus in tribus personis unus Deus omnipotens est. Et ut inconveniens esset, quod homo, qui cum rationali anima unus homo est in tres divideretur, quoniam tunc integra vita non esset, sed mortale cadaver, quomodo posset unica vita, in qua nulla mortalitas initii et mutationis est, dividi: sed et Deus est Pater, qui potens est; Deus est Filius, qui potentia Patris est; Deus est Spiritus sanctus qui vita est, per quam omnis vita procedit. Non autem tres dii sunt, sed absque omni divisione unica deitas est, cuius fortissima vis singulis nominibus nominatur.